Você está em: Página Inicial > Cursos > Detalhes do Curso
Exemplo Cadastro Curso 2
Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam
Amquam amplius in foro dixit: numquam amplius in foro dixit. erat enim homo summae probitanim homo summae
Exemplo Cadastro Curso 2
Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam
Amquam amplius in foro dixit: numquam amplius in foro dixit. erat enim homo summae probitanim homo summae
Sobre o Curso
Duração 40h
Certificado Sim
Aulas Módulos de Ensino
Descrição:

Hoc illi accedebat inconstantia iudicii: quem proxime dicentem commode audierat, imitari volebat. memini omnibus illum omissis rebus apud Fabianum philosophum tanto iuveniorem, quam ipse erat, cum codicibus sedere; memini admiratione Hermagorae stupentem ad imitationem eius ardescere. [5] nulla erat fiducia ingenii sui, et ideo adsidua mutatio; itaque dum genera dicendi transfert et modo exilis esse volt nudisque rebus haerere; modo horridus et squalens potius quam cultus, modo brevis et concinnus, modo nimis se attollit, modo nimis deprimit, ingenio suo inlusit et longe deterius senex dixit quam iuvenis dixerat; nihil enim ad profectum aetas ei proderat, cum semper studium eius esset novum.

Idiotismos est inter oratorias virtutes res quae raro procedit. magno enim temperamento opus est et occasione quadam. hac virtute varie usus est: saepe illi bene cessit, saepe decidit. nec tamen mirum est, si difficulter adprehenditur vitio tam vicina virtus. hoc nemo praestitit umquam Gallione nostro decentius. [6] iam adulescentulus cum declamaret, apte et convenienter et decenter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum sed quod sordido simile est.

Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamvis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset; usque eo nullum tempus securum illi erat. haec illum sollicitudo fugavit a foro et tantum unius figurae crudelis eventus: nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur iuris iurandi condicio aliqua delata ab adversario, induxit eiusmodi figuram, qua illi omnia crimina regereret: [7] 'placet' inquit 'tibi rem iure iurando transigi? iura, sed ego ius iurandum (man)dabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam.' et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: 'accipimus condicionem. iurabit.' clamabat Albucius: 'non detuli condicionem, schema dixi.' Arruntius instabat; centumviri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: 'ista ratione schemata de rerum natura tolluntur!' Arruntius aiebat: 'tollantur; poterimus sine illis vivere.' summa rei haec fuit: centumviri dixerunt dare ipsos secundum adversarium Albucii, si iuraret. ille iuravit. Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit. erat enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam nec pati sciret. [8] et solebat dicere: 'quid habeo, quare in foro dicam, cum plures me domi audiant quam quemquam in foro? cum volo, dico; (assum utri volo; dico) quamdiu volo.' et quamvis non fateretur, delectabat illum in declamationibus, quod schemata sine periculo dicebantu

Fale Conosco
email@email.com.br
Nome do Site - Plus meretur pati homo, qui si ipsi creditis, debet occidi estis quin is calamitates non possum.
Redes Sociais
Cidade, UF
(45) 3254-3254
R. Osvaldo Cruz, 2158 Centro - Cascavel/PR
Ver Localização
Tecnologia e desenvolvimento
WhatsApp