Você está em: Página Inicial > Assessoria e Consultorias
Albucius non tulit hanc contumeliam

Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamvis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset; usque eo nullum tempus securum illi erat. haec illum sollicitudo fugavit a foro et tantum unius figurae crudelis eventus: nam in quodam iudicio centumvirali, cum diceretur iuris iurandi condicio aliqua delata ab adversario, induxit eiusmodi figuram, qua illi omnia crimina regereret: [7] 'placet' inquit 'tibi rem iure iurando transigi? iura, sed ego ius iurandum (man)dabo: iura per patris cineres, qui inconditi sunt, iura per patris memoriam.' et executus est locum. quo perfecto surrexit L. Arruntius ex diverso et ait: 'accipimus condicionem. iurabit.' clamabat Albucius: 'non detuli condicionem, schema dixi.' Arruntius instabat; centumviri rebus iam ultimis properabant. Albucius clamabat: 'ista ratione schemata de rerum natura tolluntur!' Arruntius aiebat: 'tollantur; poterimus sine illis vivere.' summa rei haec fuit: centumviri dixerunt dare ipsos secundum adversarium Albucii, si iuraret. ille iuravit. Albucius non tulit hanc contumeliam sed iratus calumniam sibi imposuit: numquam amplius in foro dixit. erat enim homo summae probitatis, qui nec facere iniuriam nec pati sciret. [8] et solebat dicere: 'quid habeo, quare in foro dicam, cum plures me domi audiant quam quemquam in foro? cum volo, dico; (assum utri volo; dico) quamdiu volo.' et quamvis non fateretur, delectabat illum in declamationibus, quod schemata sine periculo dicebantur.

De fratre nec iudicare audeo nec loqui. uno nomine (ei) et gratias ago et gratulor, quod patrem servare potuit mori iussus. Tanta tempestate confusus neque aestimare quicquam neque dispicere potui: [plura tibi crimina, pater, fortuna torquente, quam quae videris ipse nosse, indicabo.] solutum mihi fratrem tradideris an alligatum, nescio; quantum ad meum stuporem attinet, etiam fugere potuit. nec satis memineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an parricidium. Insui culleo fratrem iubes? non possum, pater. non ignoscis? an non credis? ego contendo ne te quidem posse. si quis tibi dixerit tyrannus: 'veni, tuis manibus filium insue'; in hoc opere potes oculis tuis, potes manibus uti? potes audire inclusi filii gemitum? si potes, timeo, ne innocentem damnaveris; si non potes, quid frater in fratrem non posset, patrem testem dedi.

Quid accusas, quod impunitatem fratri dederim, [in] quod fato consilium meum victum sit? a me frater, ut viveret, non impetravit; ut fugeret, non impetravit. nihil aliud impetravit, quam ut aliter quam in culleo moreretur. malam causam habeo ut inter fratres: ubi spes? in gubernaculo? nulla est. in remigio? ne in hoc quidem est. in comite? nemo repertus est naufragi comes. in velo, in antemna? omnia paene instrumenta circumcisa sunt, adminiculum [in] spei nullum est. patri sum excusandus an fratri? De filio tuo hoc respondeo: quamdiu in patrio solo morari licet, civis est; proiectus in mare quidquid post exilium et naufragium vel facit vel patitur ab omni foedere vitae communis abstractus, poenarum eius pars, non [est] nequitiae opus est. sed aliis querentibus te ipsum testem dabo non esse piratam.

Ego illi terrae, ego lucis conspectum, ego etiam mortis humanae facultatem abstuli; Fortuna ipsa, quae miserita eius est, nihil tamen illi praeter mare reliquit. 'Moriendum est mihi, pater iussit; neque ego te deprecor, ne moriar, nec tibi licet non facere quod iussus es. inter patrem iratum et fratrem moriturum arbitrium pietati tuae necessarium suscipe: sanguinem meum patri refer, culleum mihi remitte. volo mori sed pura manu tua. hoc pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fratrem aliter quam parricidae mori.'

Aequas mihi praebete aures: dabo vobis etiam damnatum absolvendum. 'Vivit' inquit 'frater'; non credo. 'servavit' inquit 'me'; fecisti, ut crederem. Haec est summa rerum gestarum: 'in ea domo, in qua facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, frater patrem. 'Quid mihi cum ista tabula? semel mori volo.'

Confira equipamentos disponíveis
Fale Conosco
email@email.com.br
Nome do Site - Plus meretur pati homo, qui si ipsi creditis, debet occidi estis quin is calamitates non possum.
Redes Sociais
Cidade, UF
(45) 3254-3254
R. Osvaldo Cruz, 2158 Centro - Cascavel/PR
Ver Localização
Tecnologia e desenvolvimento
WhatsApp